ЖАНРЫ

Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий
Шрифт:

3. De fratre ottone magistro ii

Frater Otto magister secundus prefuit multis annis, et obiit IIII nonas Junii, sepultusque est Achon.

4. De fratre hermanno iii magistro

Frater Hermannus dictus Bart magister tercius prefuit multis annis, et mortuus est XIII kalendas Aprilis, sepultusque est Achon.

5. De fratre hermanno de salcza magistro iiii

Frater Hermannus de Salcza magister quartus prefuit plurimis annis, obiit IX kalendas Augusti, et sepultus est in Barleto. Hic fuit facundus affabilis, sapiens, circumspectus, providus, et in factis suis omnibus gloriosus. Dum post electionem suam videret tam tenerum statum ordinis optavit in audiencia fratrum aliquorum, se uno velle oculo carere, ut ordo suus tempore suo, quo preesset, tantum sumeret incrementum, quod posset habere in armis paratos decem fratres milites et non plures. Sed quid fecisti in hac causa, o bone Jesu, qui justis petencium desideriis semper presto es, et pia vota non desinis propicius intueri? Numquid fraudatus est a desiderio suo? Certe non. Imo desiderium anime ejus tribuisti et superhabundanter. Tantum enim prefecit ordo temporibus, quibus ipsi prefuit, quod non longe post mortem ejus computata fuerunt de nobili sanguine regni Alemanie duo milia fratrum in ordine supradicto. Illustris eciam ille Thuringie lantgravius dominus Conradus, de cujus familia ipse, cum esset in seculo, fuerat, cum copiosa comitiva nobilium dicti suscepit ordinis habitum regalarem. Tempore eciam hujus fratris Hermanni meliora privilegia tam papalia quam imperialia ordini sunt collata. Magnifica quoque dona in Apulia, Romania, Armenia, Alemania, Ungaria, scilicet territorium, quod dicitur Wurcza, Lyvonia et Prussia temporibus suis ordini sunt donata. Tantam enim exaltatus fuit per eum ordo, quod a seculo non est auditum, quod unquam aliqua religio vel ordo per unum hominem tantum profecerit in hoc mundo. Nec mirum. Tantam enim graciam contulit ei deus, quod ab omnibus amaretur et vere posset de ipso dici, quod dilectus esset deo et hominibus. Habebat dominum papam et imperatorem preter alios principes et magnates in manu sua, et ita eorum animos ad se inclinavit, ut quicquid ab eis pro honore et commodo ordinis sui peteret, impetraret. Unde factum est, quod postquam Veneti pro rebellione, quam contra imperium exercuerant, essent graviter correcti, magnam partem sancte crucis Friderico imperatori secundo pro speciali munere obtulerunt, quam idem imperator dicto magistro dedit, qui eam versus Prussie partes misit ad castrum Elbingense, ubi usque in presentem diem a cristifidelibus in magna reverencia habetur, propter crebra miracula, que per ipsam dominus operatur. Accidit et quod dum inter dominum Honorium papam III et Fridericum II imperatorem aliqualis dissensionis materia verteretur occulta, uterque causam suam eidem fratri Hermanno diffiniendam commisit, quod cum audiret ipse, renuit, asserens magnam indecenciam, si dominorum tocius mundi causam in se susciperet, cum ipse esset persona humilis et in nullius dignitatis preeminencia constitutus. Unde factum est, quod ipse dominus papa et imperator, ut idem frater Hermannus in majori reverncia haberetur, ei et suis futuris successoribus in officio magisterii ordinis domus Theutonice constitutis dignitatem principis contulerunt, et in signum hujus principatus dominus papa annulum ei optulit et imperator insignia regalia imperii deferenda in suo vexillo indulsit, et sic inter eos composicionem amicabilem sepius ordinavit.

Explicit prima pars libri hujus

Incipit secunda pars De adventu fratrum domus Theutonice in terram Prussie

1. De vastacione terre Colmensis per pruthenos

Tempore, quo nobilis ille ac illustris cristianissimus princeps Conradus dux principatum tenuit in Masovia, Cuyavia et Polonia, fuit quidam episcopus de Prussia, Cristianus nomine, ordinis Cisterciensis, qui divini verbi semen sepius sparsit inter Pruthenos, exhortans eos, ut relicta ydolatria deum verum colerent Jesum Cristum. Sed quia hoc semen cecidit in terram non bonam fructum nullum fecit. Tantum enim erant obstinati in malicia sua, quod nulla monita salutis eos ab infidelitatis sue errore poterant revocare. Unum tamen fuit in eis factum laudabile et milcipliciter commendandum, quod licet ipsi essent infideles, et diversos deos colerent, pacem cum Cristianis vicinis nihilominus habuerunt, nec eos in cultura dei vivi imperdiebant, nec aliqualiter molestabant. Sed hoc inimicus humani generis, pacis emulus, non diu sustinens superseminavit zizania. Excitavit enim persecucionem durissimam inter eos, ut infra paucos annos cristifidelibus partim trucidatis, quibusdam captis et in servitutem perpetuam deductis, paucis fuge presidio salvatis, Prutheni terram Colmensem penitus destruentes in solitudinem redegerunt.

2. De vastacione terre Prussie

Et quia idem dux principiis non obstitit nec contra violentos ipsorum ausus et conamina remedium abhibuit oportunum ad ulteriora, et deteriora procedentes invaserunt terram Polonie cum magna potencia pugnatorum tot vicibus et tanta damna intulerunt ei, quod combustis edificiis homines etatis adulte percusserunt gladio, et mulieres et parvulos in servitutem perpetuam deduxerunt; et si forte aliqua matrona gravida in partu ipsos sequi non poterat, eam occiderunt; rapientes eciam infantes de brachiis matrum infigendo in sudes sepium interfecerunt. Sicque terram adeo vastaverunt, quod de omnibus municionibus et castris ducatus sui non remansit ei nisi unum castrum situm supra fluvium Wisele, quod Ploczko dicebatur. Insuper CCL ecclesias parochiales preter monasteria regularium et secularium clericorum, capellas, cenobia monachorum et claustra sanctimonialium incendio destruxerunt. Sacerdotes et alios clericos tam religiosos quam seculares, quosdam extra septa ecclesie, alios intra, plures in altari, dum sacrosancta corporis et sanguinis domini nostri Jesu Cristi tractarent ministeria, trucidantes, ipsa sacramenta in contemptum dei irreverenter in terram proicientes, pedibus conculcabant. Calices, ampulas et alia vasa ecclesiae corporalia vestesque sacras ad divinum cultum dedicata deferentes ad illicitos usus pertrahebant, cum virginibus deo dicatis de claustris suis violenter extractis impudice sua ludibria exercentes. Et ut breviter concludam, nullus sufficeret plenum scribere, quanta mala et facta detestabilia fidei et fidelibus irrogarunt.

3. De muneribus datis pruthenis ad placandam seviciam ipsorum

Antequam dicta terra Polonie sic penitus destrueretur, cum adhuc aliquid residuum superesset, idem dux in tantum coactus ab eis et angustiatus fuit, quod quocienscunque dicti Prutheni nuncios suos mitterent ad eum pro equis et vestibus boni coloris, non audebat aliqualiter denegare. Sed cum non haberet, unde satisfaceret eis, vocavit ad convivium suum nobiles et alios et uxores eorum, et dum sederent leti in mensa comedentes et bibentes, jussit secrete vestes et equos ipsorum prenominatis infidelium nunciis presentari. Nec hoc profuit quicquam, nec potuit eorum seviciam mitigare, quin destruerent dictam terram, ut superius est premissum.

4. De fratribus ordinis militum cristi

Cum itaque predictus dux videret, terram suam sic miserabiliter deficere, nec eam posset aliqualiter defensare, de consilio fratris Cristiani episcopi Prussie et quorundam nobilium pro tuicione terre sue instituit fratres milites Cristi appellatos cum albo, pallio rubro gladio et stella, qui tunc in partibus Lyvonie fuerant, et multas terras infidelium potenter subjugaverant fidei Cristiane, et episcopus predictus quendam virum discretum, Brunonem dictum, et cum eo quatuordecim alios ad dictum ordinem investivit. Hoc facto idem dux ipsis fratribus edificavit castrum, dictum Dobrin, de quo ipsi postea fratres de Dobrin fuerant appellati, deditque ipsis allodium seu predium in terra Cuyawie, quod fuit Cedelicze nuncupatum. Convenerunt ipse dux et fratres sub his pactis, quod ipsi equaliter dividerent inter se terram infidelium, quam possent sibi cooperante domino in posterum subjugare. Quod cum Prutheni percepissent, provocati amplius, cum copiosa multitudine armatorum dictum castrum Dobrin sepius impugnaverunt, tamque infesti fuerunt illis fratribus, quod vix aliquis ipsorum extra septa castri audebat comparere. Immo tandem ad hoc deventum fuit, quod quinque vel quatuor Prutheni ausi fuerunt circa ipsum castrum sua latrocinia exercere.

5. De donacione terre Prussie, colmensis et lubovie facta fratribus ordinis domus theutonice

Hoc eodem tempore ordo domus Theutonice per fratrem Hermannum de Salcza, magistrum ejusdem, in multiplicacione fratrum, in diviciis, potencia et honore multum profecerat, ita quod odor bone fame ipsius longe lateque diffusus tandem ad noticiam dicti ducis perveniret. Hoc resedit in corde ipsius divinitus inspiratum, quod dictos frtares vellet ad defensionem sue terre, fidei et fidelium invitare, ex quo videret, quod fratres milites Cristi, per eum ad hoc instituti, non proficerent in hac causa. Convocatis ergo episcopis et nobilibus suis, aperuit eis sensum suum, petens super hoc salubre consilium sibi dari. Qui consenserunt unanimiter votis suis, addentes, quod relacione veridica intellexissent, dictos fratres esse milites strenuos in armis et ab annis adolescencie sue in preliis exercitatos, insuper et apud dominum papam et imperatorem et principes Alemanie gratissimos et acceptos, sic quod sperarent indubitanter, quod in favorem ipsorum dominus papa faceret passagium in subsidium dicte terre. Unde misit solempnes nuncios cum literis suis ad dictum fratrem Hermannum magistrum, qui dum causam itineris coram eo et fratribus suis exposuissent, idem magister post multa consilia variosque tractatus cum fratribus suis habitos super hoc arduo negocio tandem per suggestionem domini pape et imperatoris Friderici II et principum Alemanie, qui consilio et auxilio ei assistere promiserunt in hac causa, dicti ducis precibus acquievit. Misit itaque dictus magister fratrem Conradum de Landisbergk et quendam alium fratrem sui ordinis ad ipsum ducem Polonie, ut explorarent terram Colmensem et viderent, si de voluntate ipsius nunciorum legacio processisset. Qui cum venirent Poloniam, duce in remotis agente, venit exercitus Pruthenorum et terram Polonie rapina et incendio devastavit. Quem exercitum dicti fratres de mandato domine Agafie uxoris ducis, assumpta sibi multitudine Polonorum, viriliter sunt agressi in bello, sed Prutheni ex adverso se opponentes, fugientibus Polonis in primo congressu, dictos fratres letaliter vulneraverunt, et capitaneum exercitus Polonorum captum deducentes multos de populo interfecerunt. Sed domina predicta post conflictum fratres semivivos in campo relictos reduce mandavit et per curam medicorum sanari. Qui fratres dum sanati essent, legacionem sibi commissam prudenter peregerunt. Qua audita predictus dominus Conradus, dux Polonie, prehabita matura deliberacione, ut premissum est, de consilio, voluntate unanimi et consensu expresso uxoris sue Agafie et filiorum suorum Boleslay, Kasimiri et Semoviti dedit dictis fratribus domus Theutonice presentibus et futuris terram Colmensem et Lubovie et terram, quam possent favente domino in posterum de manibus infidelium expugnare, cum omni jure et utilitate, quibus ipse et progenitores sui possederunt in perpetuum possidendam, nihil sibi juris aut proprietatis in ipsa reservans, sed renuncians omni actioni juris vel facti, que sibi aut uxori sue vel filiis sive successoribus posset competere in eisdem. Et ut hec donacio firma esset et perpetua nec ab aliquo in posterum posset infirmari, dedit eis literas sigilli sui munimine roboratas. Acta sunt hec circa annum Domini MCCXXVI in presencia testium subscriptorum scilicet Guntheri Masoviensis, Michaelis Cuyavie, Cristiani Prussie episcoporum, Gernuldi prepositi, Wilhelmi decani, Pacoslay senioris et junioris comitum de Dirsovia, Joannis cancellarii, Gregorii vicecancellarii et aliorum plurium religiosorum et secularium virorum discretorum.

6. De confirmacione premissorum et exhortacione domini pape ad fratres

Cum autem hec destructio terre Polonie per clamosam insinuacionem dicti ducis ad noticiam Romane curie deveniret, sanctissimus pater et dominus Gregorius IX papa compaciens ei et precavens periculis in futurum, omnem ordinacionem cum fratribus domus Theutonice tanquam rite et racionabiliter factam in nomine Domini confirmavit, injungens dictis fratribus in remissionem peccaminum, ut vindicarent injuriam crucifixi Domini et terram Cristianis debitam recuperarent, ab infidelibus occupatam. Et exhortans eos ad bellum, ait: accingimini et estote filii potentes, estote parati, ut pugnetis adversus naciones, que conveniunt disperdere nos et sancta nostra, quoniam melius est nobis mori in bello, quam videre mala gentis nostre et sanctorum. Confortansque ipsos ad magnanimitatem consolatus fuit eos verbis Domini, quibus usus fuit ad filios Israel, dicens: si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatus et currus et majorem, quam tu habes, adversarii multitudinem, non timebis eos, quia dominus deus tuus tecum est; et interpositis quibusdam sequitur: vos hodie contra inimicos vestros pugnam committetis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos, quia dominus deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. Non enim pugna vestra est, sed dei. Hec magnanimitas maxime fuit in Juda Machabeo, qui quando cum paucis stabat contra maximam multitudinem gencium confortando suos ait: Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis. Mementote, qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari rubro, cum persequeretur eos Farao cum excercitu multo. Et nunc clamemus in celum et miserebitur nostri dominus et memor erit testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie, ut sciant omnes gentes, quia est deus, qui redimat et liberet. A verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est. Hodie extollitur, et cras non invenitur. Estote ergo, o filii, emulatores legis, et date animas vestras pro testamento patrum, et mementote operum, que fecerunt in generacionibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen eternum. Confortamini et viriliter agite in lege, quia, cum feceritis, que precepta vobis sunt a domino deo vestro, in ipsa gloriosi eritis. Adducite ergo ad vos omnes fautores legis, et vindicate vindictam populi vestri, et retribuite retribucionem gentibus.

7. De novo bello fratrum domus Theutonici contra gentem pruthenorum

Multa bella antiquitus gesta sunt contra Pruthenos, ut veteres narrant historie, per Julium Cesarem, item per IX germanos de Swecia, qui dicebantur Gampti, item per Hugonem dictum Potyre, ultimo per fratrem Cristianum episcopum Prussie et per fratres milites Cristi, qui vocabantur fratres de Dobrin. Sed habita oportunitate Prutheni capitaneos et alios, qui eis prefuerant, occiderunt, aut a se longius fugaverunt, et sic jugum servitutis excuciebant a cervicibus suis, et in errores pristinos sunt relapsi. Modo per fratres hospitalis sancta Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani incipiunt nova bella contra ipsos. Hec sunt illa nova bella, que elegit dominus, ut subvertat portas hostium, quia si unum vel plures capitaneos vel prefectos occiderent uno die vel delerent, eodem vel sequenti die in loca occisorum alii meliores surgerent vel equales. Nec tantum est novitas in bello, sed eciam in novo genere bellandi, quia non solum materialibus, sed armis spiritualibus vincitur hostis, scilicet oracione. Unde legitur de Moyse, dum oraret, Israel vincebat Amalech, dum cessaret ab oracione, Israel vincebatur. Scribitur eciam de ipso Moyse in libro sapiencie, quod vicit turbas non in virtute corporis nec in armatura potencie, sed verbo, scilicet oracionis. Et de eodem dicitur in libro judicum: memores estote servi dei, quia Amalech confidentem in clipeis suis non pugnando sed precibus orando devicit. Legitur et de Machabeis, quod exclamaverunt in oracione et fugaverunt castra. Et de Juda Machabeo dicitur, quod in duobus bellis non oravit; scilicet contra Antiochum Eupatorem, et tunc non vicit, sed divertit; in secundo contra Bachidem et Alchimum, et tunc ipse cecidit in prelio, et in fugam castra filiorum Israel sunt conversa. Est et aliud novum genus vincendi scilicet paciencia, in qua martires Cristi animas suas possederunt, de qua poeta dicit:

Nobile vincendi genus est paciencia; vincitQui patitur; si vis vincere, disce pati;

et alibi:

Maxima virtutum paciencia vincit inermes,Armatosque viros vincere sepe solet.

De hac paciencia dicit Gregorius: sine ferro et flammis martires esse possumus, si pacienciam in animo veraciter conservanus. Ad idem Jeronimus: quis sanctorum sine paciencia coronatur? A cunabulis ecclesie non defuit iniquitas premens, et justicia paciens. Sic habemus novum bellum et novum genus bellandi, quo armis spiritualibus hostes fidei et ecclesie superamus.

8. De armis carnalibus et spiritualibus

Scriptum est in canticis, quod in turri David omnis armature forcium dependebat, et in libro sapiencie, quod LX fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, Salomonis lectulum ambiebant uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. In quo notatur, quod custodes capitis Jesu Cristi debent habere arma, quibus turrim fidei exterminatis insidiatoribus defendant, et sancte matris ecclesie lectum pacis custodiant et quietis. Sed quia Judith non in armorum potencia, sed in virtute laudatur, eo quod occidit Holofernem; quis in arcu suo speravit et gladius ejus salvavit eum? aut qui in gladio suo possederunt terram? Ideo secundum doctrinam apostoli debemus eciam induere armaturam dei i. e. virtutes, que, ut dicit Macrobius, sole beatum faciunt hominem, et vi tuentur possessorem suum. Hiis armis virtutum debemus eciam ab hostibus nos tueri, ut dicit Boecius: talia tibi contulimus arma, que nisi prior abjecisses, invicta te firmitate tuerentur. Singula ergo arma, carnalia et spiritualia, sibi moraliter correspondencia, de quibus meminit sacra scriptura, cum quibus pugnandum est in hoc bello novo domini, hic ponentur.

De scuto

De scuto dicitur, quod Salomon fecit CC hastas et CCC scuta; et ecclesiasticus dicit, quod super scutum potentis adversus inimicum pugnabit. Pro scuto accipe fidem, de qua Paulus dicit: in omnibus sumentes scutum fidei, que est fundamentum omnium virtutum; sine qua, ut dicit Augustinus, omnis virtus sicut ramus sine virtute radicis arescit; et ut dicit Paulus: impossibile est deo placere sine fide, sed ea habita veniunt nobis omnia bona pariter cum illa. Unde dicit dominus: habete fidem dei; amen dico vobis, quicunque dixerit huic monti: tollere et mittere in mare, et non hesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia, quodcunque dixerit, fiat, fiet ei. Ecce quanta vis fidei. Hoc est scutum inexpugnabile, quo Josaphath rex Juda populum trepidantem consolatus est, dicens: confidite in domino deo nostro, et securi eritis, et cuncta evenient vobis prospera; unde factum est, quod filii Amon et Moab versi in semetipsos concidere mutuis vulneribus, ut non superesset quisquam, qui necem posset evadere. Magne fidei verbum fuit, cum David pugnaturus contra Golyam, diceret: tu venis ad me in gladio et hasta et clipeo, ego venio ad te in nomine domini, et tradidit eum dominus in manus suas. O quanta fides fuit in Jonatha et Juda Machabeo, cum dicerent: non est difficile domino, salvare in multitudine vel in paucis. Ibi per Jonatham et armigerum ejus XX viri in media parte jugeri sunt percussi, et nacio Philistinorum conturbata est. Hic per Judam Seron et exercitus ejus est contritus. Hec est victoria, que vincit mundum: quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est filius dei; qui dicit: qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet. Volve ergo et revolve omnem evangelice historie textum, quasi in omni salvacione corporum et animarum reperies dominum conclusisse: fides tua te salvum fecit.

Поделиться с друзьями: